verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus
Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens
vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces eos
in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere
vinum
et adsumpsi Iezoniam filium Hieremiae filii Absaniae et
fratres eius et omnes filios eius et universam domum
Rechabitarum
et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum
Anan filii Hiegedeliae hominis Dei quod erat iuxta gazofilacium
principum super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos
vestibuli
et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos
vino et calices et dixi ad eos bibite vinum
qui responderunt non bibemus vinum quia Ionadab filius
Rechab pater noster praecepit nobis dicens non bibetis vinum
vos et filii vestri usque in sempiternum
et domum non aedificabitis et sementem non seretis et
vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis
habitabitis cunctis diebus vestris ut vivatis diebus multis
super faciem terrae in qua vos peregrinamini
oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in
omnibus quae praecepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis
diebus nostris nos et mulieres nostrae filii et filiae nostrae
et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum
et sementem non habuimus
sed habitavimus in tabernaculis et oboedientes fecimus
iuxta omnia quae praecepit nobis Ionadab pater noster
cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad
terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie
exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriae et mansimus in
Hierusalem
et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vade et dic
viris Iuda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis
disciplinam ut oboediatis verbis meis dicit Dominus
praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab quos praecepit
filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem
hanc quia oboedierunt praecepto patris sui ego autem locutus
sum ad vos de mane consurgens et loquens et non oboedistis mihi
misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens
diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via
sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos
alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi
vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram
neque audistis me
firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum
patris sui quod praeceperat eis populus autem iste non
oboedivit mihi
idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce
ego adduco super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem
universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod
locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non
responderunt mihi
domui autem Rechabitarum dixit Hieremias haec dicit
Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod oboedistis
praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata
eius et fecistis universa quae praecepit vobis
propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel non
deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu
meo cunctis diebus